
Alte Universitätsstraße 19
55116 Mainz – Germany
Tel.: +49/6131 / 3 93 93 60






1595 I 28 Offensiv- und Defensivbündnis von Prag
Oesterreich, Siebenbürgen |
Seite 6 von 12 ![]() |
|
non filios tantum sed et filias procreaturus speratur,
ideo deficiente, ut dictum est, masculo hærede Sua Ma[jes]tas
cuilibet filiæ de dote Centum millium florenorum Rhenen-
sium providebit, extra mundum muliebrem et Jocalia, Suc-
cessor item Majestatis Suæ Cæsar[eæ] atque Regiæ tempore
depositionis sui Juramenti, quod Regno Hungariæ præ-
stabit, Transylvaniæ quoque particularem, et specia-
lem in eodem Juramento mentionem faciet.
Civitas Nagÿbania possidebitur a Principe Transylva-
niæ ita, ut illa Serenissimo quondam Regi Poloniæ Stephano
Bathori per suam Ma[jesta]tem collata fuit.
III. Sacra Cæsar[ea] Regia Ma[jes]tas Principem
Transÿlvaniæ recognoscet pro libero Principe, eique
titulum et appellationem Illustrissimi concedet, eamque
sua authoritate (ut moris est) munitam reddet et pe-
culiari Diplomate confirmabit.
IV. Ut sacra Ma[jes]tas ex inclÿto Sanguine Austria-
co Illustrissimo Principi uxorem primo quoque tem-
pore procuret, nihil prætermissura est, opportuni
ofiicii apud Serenissimi quondam Archiducis Caroli
patrui sui charissimi Viduam et apud Serenissimum
Archiducem Ferdinandum ac Bavariæ Ducem,
qui una cum Sac[ra] Majestate sua dicti Serenissimi
Seite 6 von 12 ![]() |